monumenta.ch > Hieronymus > 24 > sectio 13 > sectio 1 > uwbM.p.th.f.68.189 > sectio 4 > sectio 1 > sectio 3 > sectio 25 > sectio 49 > sectio 7 > sectio 60 > sectio 29 > bsbClm6224.181 > sectio > sectio 12 > sectio 1 > sectio 14 > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 10, 25
Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis. Hic ordo lectionis est: Adhuc res in dubio est. Te enim precante Dominum, et me offerente orationes tuas, stat e regione princeps Persarum, et non vult populum tuum de captivitate laxari. Ego autem, quia venit princeps Graecorum, et interim pugnat contra principem Persarum, habens illic Michaelem in adiutorium, donec illi inter se dimicant, referam tibi quae Deus mihi futura praedixerit, et tibi narranda praeceperit.